NLE 1991: An Unusual Dinner Party
Sight Reading. Read
the passage and choose the best answer for each item. Move the cursor over the underlined word, and a
vocab help will appear in a moment.
Erat ōlim rēgīna in Aegyptō, nōmine Nitōcris. Frātrem habuerat, quem quī dam Aegyptiī necāverant. Nitōcris īram cēlāvit et nihil dē frātre dīxit. Sed īrāta rēgīna interfectōrēs frātris necāre cōnstituit. Iussit aedificārī magnum cubiculum sub terrā prope flūmen et quoque canālem secrētō dūcentem ab flūmine in cubiculum. Tum Nitōcris interfectōrēs ad cēnam in cubiculum invītāvit. Illī erant laetī quod novum cubiculum vidēre cupīvērunt. Nitōcris hominēs in cubiculum recēpit. Rēgīna inquit, "Ego vōbīs dōnum habeō." Dum interfectōrēs cēnant et bibunt, rēgīna ē cubiculō discessit et signum dedit. Subitō aqua flūminis per canālem in cubiculum dēcurrit. Hominēs portam petīvērunt, sed porta clausa erat.