Quod dies erat calidissmus, duo pueri, Gaius et Titus, cum paedagogo Antimacho ad litus descenderunt. Antimachus monuit, "Ludite pila, pueri, in harena, sed nolite intrare in aquam altam. Hic sedebo atque legam." Brevi tempore pueri paedagogum dormientem conspexerunt. "Videsne, Gai, illa magna saxa in aqua? Non longe absunt! Mutuemur illam scapham!" urgebat Titus. Gaius, qui nihil haesitabat, cum Tito ad scapham cucurrit. Mox pueri, qui in scapha erant, ad saxa adveniebant. Quamquam pueri remigare temptabant, scapha ventis et undis longius e litore agebatur. Antimachus clamoribus e somno incitatus est. Statim in aquam cucurrit, sed natare non potuit. Eo ipso tempore scapha ter pulsata est. Pueri perterriti tres delphinos circum scapham natantes conspexerunt! Delphini pueros ad litus celeriter pepulerunt. Antimachus pueros auribus cepit et domum hos nautas malos reduxit. |